Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.5 Cic. Acad. Pos. 1.8 () >>Cic. Acad. Pos. 1.10

1.7sive enim [Note] Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus <se> [Note] sine voluptatibus sensum moventibus ne [Note] suspicari <quidem> [Note]); si vero Academiam veterem persequemur, [Note] quam nos [Note] ut scis probamus, quam erit [Note] illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud [Note] philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum [Note] possum

-- --

et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem [Note] est, maius aut melius a diis datum munus homini; 1.8sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est [Note] ad Graecos ire iubeo, [Note] ut ex [a] [Note] fontibus potius hauriant quam [Note] rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii [Note] nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis [Note] philosophiae <more> [Note] scribere voluimus, [Note] si modo consecuti sumus.'

ch. 3



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.5 Cic. Acad. Pos. 1.8 () >>Cic. Acad. Pos. 1.10

Powered by PhiloLogic